monumenta.ch > Augustinus > 33
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 1, XXXII <<<     >>> XXXIV

Caput XXXIII SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 O mentes amentes! quis est hic tantus non error, sed furor, ut exitium vestrum, sicut audivimus, plangentibus orientalibus populis et maximis civitatibus in remotissimis terris publicum luctum maeroremque ducentibus vos theatra quaereretis intraretis impleretis et multo insaniora quam fuerant antea faceretis?
2 Hanc animorum labem ac pestem, hanc probitatis et honestatis eversionem vobis Scipio ille metuebat, quando construi theatra prohibebat, quando rebus prosperis vos facile corrumpi atque everti posse cernebat, quando vos securos esse ab hostili terrore nolebat.
3 Neque enim censebat ille felicem esse rem publicam stantibus moenibus, ruentibus moribus. Sed in vobis plus valuit quod daemones impii seduxerunt, quam quod homines providi praecaverunt. Hinc est quod mala, quae facitis, vobis inputari non vultis, mala vero, quae patimini, Christianis temporibus inputatis. Neque enim in vestra securitate pacatam rem publicam, sed luxuriam quaeritis inpunitam, qui depravati rebus prosperis nec corrigi potuistis adversis.
4 Volebat vos ille Scipio terreri ab hoste, ne in luxuriam flueretis: nec contriti ab hoste luxuriam repressistis, perdidistis utilitatem calamitatis, et miserrimi facti estis et pessimi permansistis.